Liber Ecclesiasticus*

Caput 1: Versus 2

Arenam maris et pluviae guttas.RAB. ubi supra. Corporalia spiritualibus comparat, ut ex difficillimis, quod omnino impossibile est, aestimetur. Si enim haec quae in certo numero et mensura, et pondere condita sunt, nemo potest dinumerare; quanto minus sapientiam Dei sine initio et sine fine inenarrabilem inaestimabilem poterit investigare?
(* Traductions européennes)